Are you the publisher? Claim this channel


Embed this content in your HTML

Search



Account: (login)

More Channels


Channel Catalog


Channel Description:

Disciplina apud Vniuersitatem Studiorum Valentinam a Jorge Tárrega tradita

    Praeterquam quod rationes uidimus uerbis formandis, sunt uobis diligenter expromenda e textibus uocabula, ut penitus exerceatis structuram, compositionem, historiam illorum. Nam pace Ciceronis dixerim Morphologiam esse testem temporum, lucem veritatis, vitam memoriae, magistram vitae, nuntiam vetustatis. An quicquam est quod … Continue reading

    …nec multum abest quin probationem subeatis ultimam, quamobrem uobis praebere constitui EXEMPLVM. Quod diuiditur in partes duas, nam primo complectitur quaestiones de thematibus in scholis expositis, altera autem ex parte duo textus ostenduntur e quibus sunt uobis quaedam uocabula explananda. … Continue reading

    Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus… monebat Vergilius. Quam rectum, heus tu, instruxit hexametrum poeta noster, quam seuere hora nobis tangit ultimam. Nunc quidem uenimus ad finem cursus, ad finem disciplinae quam ante quinque menses suscepimus tractandam. Nunc postquam probationem … Continue reading

    Tempora mutantur… et nos, ut aiunt, mutamur in illis. Tertius hic est mensis, quum ultima scripsi uocabula de cursu Morphologiae Latinae. Nunc uero, postquam me totum dedi otio cum dignitate, incipit nouus annus academicus in quo mihi contigit nouas disciplinas … Continue reading

    En habetis Rationem Studiorum cursus nostri. Memoria tenete me tantum primam, ut diximus, partem suscepturum tradendam usque ad mensem Decembrem. Ratio Studiorum

    Sunt qui nunquam audiuerint Linguam Latinam, quamobrem constitui uobis suppeditare breuissimum indicem uocabulorum atque locutionum, quae semel ac saepius in scholis a nobis usurpabuntur. Si quis plus desiderabit, me faciat certiorem. VOCABVLA sæpe usurpata

    “Quamuis magis Latine Concordiam aut Convenientiam dixeris: noluimus tamen longo usu receptum vocabulum mutare”. Hoc modo Ruddimannus grammaticus illustris saec. XVIII dicebat se uti uocabulo Concordantia cum “dictiones concordant cum altera in quibusdam accidentibus”. Et est procul dubio res tractanda. … Continue reading

    Vsus casuum praeterquam quod aggredimur in scholis, etiam Mercurii diebus excutiemus initium libri I De oratore Ciceronis, in quo multae structurae peculiares reperiuntur. Quas quidem, postquam erimus narratione Ciceronis fructi de arte oratoria, diligenter aperiemus et in leges syntacticas redigemus. … Continue reading

    Genetiuus, Datiuus, Ablatiuus… Quo plures legimus paginas tot usus casuum complectentes, eo magis nobis uidemur in insaniam incidere, quotienscumque mente agitamus sex tantum esse casus, uel septem si locatiuum addiderimus. Vsus enim eorum sic augentur magis in dies, immo sic … Continue reading

    Ecce compendium locutionum temporis et spatii, quas iamdudum tractauimus in scholis. Postquam enim omnes casuum usus sumus perscrutati, placuit in indicem redigere usus ad tempus et spatium pertinentes, quos multa enchiridia complectuntur (sc. Ernout-Thomas, Valentí Fiol, Arnold, cet.). Praeterea, quamquam … Continue reading

    Tribus mensibus peractis multisque rebus coram tractatis, nunc conuenit —neglegere nefas— omnia colligere, exercere et memoriae mandare, quo doctiores in dies, discipuli, fiatis. Quare uobis praebere constitui exemplum probationis mense proximo Ianuario habendae. Quod exemplum diuiditur in partes tres, unam … Continue reading

    Nuper suscepi sex tantum sessiones tradendas disciplinae Historiae Linguae Latinae, quas docebo mense Maio huius anni MMXIII. Habeo quidem in animo proximis diebus quaedam documenta apponere ad studium Historiae Linguae Latinae spectantia. Sed haec hactenus et perfunctorie.

    LATINITAS CHRISTIANA quamquam non licet obtineat locum Aetatis Linguae latinae –uix enim distant morphologia/syntaxis Christianorum atque aetatis Classicae– non est dubii, quin sermo nouis multisque proprietatibus refertus sit habendus. Copiam scilicet uocabulorum sic Christiani adauxerunt extrema Antiquitate, ut fundamentum iecerint … Continue reading

    Postquam legimus textus quosdam iucundos ex scriptoribus Christianis depromptos (nobis numquam contingat –deus auertat!– in tale iudicium incidere in quo Hyeronimus uerberatus, reprehensus, cruciatus est!) tempus nunc mihi uidetur esse, exiguum alioquin, ut proprietates perscrutemur Linguae Latinae Mediaeui, quae aetas … Continue reading

    Licet tres tantum horas habebimus in procinctu, placebit uobis, discipuli, primum discernere inter uoces “Humanitatem” et “Humanismum”, dein quasdam enumerare proprietates Linguae illius quam Humanistae, qui dicuntur, usurpauerunt. Quamquam potius agitur de imitatione antiquorum scriptorum, graues exortae sunt controuersiae inter … Continue reading

    … atque in aetatem nostram uenimus. Aliquid breuiter dicemus, si tempus suppeditabitur ultima in schola, de scriptis saeculorum XVII-XX. Vobis utcumque est legenda symbola notissimi professoris, eximii scholaris, optimi uiri eiusque doctissimi, qui altera parte saeculi XX innumeras symbolas atque … Continue reading